

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 45: Versus 7
Tenebras.Noctem vel captivitatem. Quasi poenitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo.Malum.[ID.]Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.